

Epistola II ad Timotheum*
Caput 2: Versus 4
Nemo militans.Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te saecularibus negotiis, quia nemo, etc.Negotiis.Negotia saecularia sunt cum animus occupatur colligendae cura pecuniae sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet.